Commit 37b7bc89 authored by Jacques Peron's avatar Jacques Peron

Format markdown

Ceci permet, avec Pandoc, la création d'epub.
parent 3d294414
*.swp
## Core latex/pdflatex auxiliary files:
*.aux
*.lof
......
#!/usr/bin/perl
# 31/3/04 - little.mouth@soon.com - GPL
# Perl script to generate LaTeX files from VulSearch Latin source files
# Requirements: perl, sed
#
# Usage: perl makemarkdown.pl
#
# Output:
# files latex/ABBREV.tex for each abbreviation ABBREV of a book of the Bible
#
# Background and documentation at http://vulsearch.sf.net/plain.html
# The main bulk of the conversion is done using makelatex.sed: this script
# just adds a header, and deals with a couple of eccentricities (see inline
# comments passim).
$source='source'; #source directory
$ext='lat'; #file extension
$md='markdown'; #MarkDown output directory
#initialize our hash of book names
@bib =
(
'Gn', 'Ex', 'Lv', 'Nm', 'Dt', 'Jos', 'Jdc', 'Rt', '1Rg', '2Rg', '3Rg', '4Rg', '1Par', '2Par',
'Esr', 'Neh', 'Tob', 'Jdt', 'Est', 'Job', 'Ps', 'Pr', 'Ecl', 'Ct', 'Sap', 'Sir', 'Is', 'Jr',
'Lam', 'Bar', 'Ez', 'Dn', 'Os', 'Joel', 'Am', 'Abd', 'Jon', 'Mch', 'Nah', 'Hab', 'Soph', 'Agg',
'Zach', 'Mal', '1Mcc', '2Mcc', 'Mt', 'Mc', 'Lc', 'Jo', 'Act', 'Rom', '1Cor', '2Cor', 'Gal',
'Eph', 'Phlp', 'Col', '1Thes', '2Thes', '1Tim', '2Tim', 'Tit', 'Phlm', 'Hbr', 'Jac', '1Ptr',
'2Ptr', '1Jo', '2Jo', '3Jo', 'Jud', 'Apc'
);
#for special characters in the book names
sub cleanup
{
my ($s)=@_;
$s =~ s/\s/_/g;
return $s;
}
foreach my $book (@bib)
{
open(DATA, "sed -n -e \"/^$book\\//p\" $source/data.txt |") || die "can't fork sed";
($_,$long,$short,$create,$proof)=split /\//, <DATA>;
close DATA;
$short=cleanup($short);
chomp($proof);
open(OUT,"> $md/$book.md") || die "can't open $md/$book.md";
#print head
print OUT "# $long {#$short}\n";
#print main body of the book, mostly converted by a sed script
open(IN, "sed -f makemarkdown.sed $source/$book.$ext |") || die "can't fork sed";
$x=<IN>;
chomp($x);
print OUT "$x\n";
print OUT "$x" while ($x=<IN>);
close(IN);
close(OUT);
}
#!/usr/bin/sed -f
# 10/1/05 - little.mouth@soon.com - GPL
# sed script to generate LaTeX markup from from VulSearch Latin source files. An
# accompanying Perl script, makelatex.pl, adds headers and footers to make a
# LaTeX file suitable for includsion in latex/{vulgate,twocolumn}.tex
# To convert the resulting source files to PDF, you can use the accompanying
# batch files makepdf-vulgate.bat and makepdf-twocolumn.bat
# which are also valid as bash scripts.
#
# Requirements: sed
#
# Usage: sed -f makelatex.sed SOURCEFILE where SOURCEFILE is the Latin source
# file to convert
#
# Output: source file with appropriate LaTeX markup added
#
# Background and documentation at http://vulsearch.sf.net/plain.html including a
# description of the source format (see also comments below).
#first take care of \
s/\\/@/g
#===
#verse numbering
#first move [ at start of verse text to start of line
s/\([1-9][0-9:]* \)\[/[\1/
#now do chapter numbers
s/\(\[*\)\([0-9][0-9]*\):1 /\n## \2\n\n\1/
#finally do the other verses
s/\(\[*\)\([0-9][0-9]*\):\([0-9][0-9]*\) /\1^\3^ /
#===
#poetry [ ] /
s/\[/\n/g
s/\]@*/\n@/g
s/\//\\\n/g
#do < >
s/</\[/g
s/>/.\]{style="font-variant:small-caps"} /g
#finally do the orginal \ (which have become @)
s/@/\
\
/g
This diff is collapsed.
This diff is collapsed.
This source diff could not be displayed because it is too large. You can view the blob instead.
This source diff could not be displayed because it is too large. You can view the blob instead.
This diff is collapsed.
This source diff could not be displayed because it is too large. You can view the blob instead.
# Epistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses Prima {#ad_Thessalonicenses_I}
## 1
Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.
^2^ Gratia vobis, et pax.
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione,
^3^ memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum :
^4^ scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram :
^5^ quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.
^6^ Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti :
^7^ ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.
^8^ A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.
^9^ Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos : et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,
^10^ et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.
## 2
Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit :
^2^ sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
^3^ Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
^4^ sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
^5^ Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritiæ : Deus testis est :
^6^ nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
^7^ Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli : sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
^8^ Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras : quoniam carissimi nobis facti estis.
^9^ Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis : nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei.
^10^ Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus :
^11^ sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
^12^ deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
^13^ Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis :
^14^ vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu : quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis :
^15^ qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
^16^ prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper : pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
^17^ Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio :
^18^ quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum : sed impedivit nos Satanas.
^19^ Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus ?
^20^ vos enim estis gloria nostra et gaudium.
## 3
Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis :
^2^ et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra :
^3^ ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.
^4^ Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.
^5^ Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
^6^ Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos :
^7^ ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,
^8^ quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
^9^ Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
^10^ nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ ?
^11^ Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.
^12^ Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis :
^13^ ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.
## 4
De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
^2^ Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.
^3^ Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,
^4^ ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :
^5^ non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :
^6^ et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.
^7^ Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
^8^ Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
^9^ De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
^10^ Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,
^11^ et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis :
^12^ et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.
^13^ Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
^14^ Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.
^15^ Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.
^16^ Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
^17^ Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.
^18^ Itaque consolamini invicem in verbis istis.
## 5
De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
^2^ Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :
^3^ cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
^4^ Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :
^5^ omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
^6^ Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
^7^ Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
^8^ Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :
^9^ quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
^10^ qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
^11^ Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
^12^ Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,
^13^ ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.
^14^ Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
^15^ Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
^16^ Semper gaudete.
^17^ Sine intermissione orate.
^18^ In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
^19^ Spiritum nolite extinguere.
^20^ Prophetias nolite spernere.
^21^ Omnia autem probate : quod bonum est tenete.
^22^ Ab omni specie mala abstinete vos.
^23^ Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
^24^ Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.
^25^ Fratres, orate pro nobis.
^26^ Salutate fratres omnes in osculo sancto.
^27^ Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.
^28^ Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
This diff is collapsed.
This diff is collapsed.
# Epistola B. Joannis Apostoli Secunda {#Joannis_II}
## 1
Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
^2^ propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.
^3^ Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
^4^ Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
^5^ Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
^6^ Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
^7^ Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus.
^8^ Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis : sed ut mercedem plenam accipiatis.
^9^ Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet : qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
^10^ Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
^11^ Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
^12^ Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum sit.
^13^ Salutant te filii sororis tuæ Electæ.
This diff is collapsed.
This source diff could not be displayed because it is too large. You can view the blob instead.
# Epistola B. Petri Apostoli Secunda {#Petri_II}
## 1
Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
^2^ Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :
^3^ Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
^4^ per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
^5^ Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
^6^ in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
^7^ in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
^8^ Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
^9^ Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
^10^ Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
^11^ Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
^12^ Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
^13^ Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :
^14^ certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
^15^ Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
^16^ Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.
^17^ Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
^18^ Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
^19^ Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :
^20^ hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
^21^ Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
## 2
Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis : et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
^2^ Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur :
^3^ et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur : quibus judicium jam olim non cessat : et perditio eorum non dormitat.
^4^ Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.
^5^ Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
^6^ Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit : exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens :
^7^ et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit :
^8^ aspectu enim, et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
^9^ Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.
^10^ Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes :
^11^ ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.
^12^ Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
^13^ percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias : coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
^14^ oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii :
^15^ derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit :
^16^ correptionem vero habuit suæ vesaniæ : subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.
^17^ Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.
^18^ Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur :
^19^ libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem : a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.
^20^ Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur : facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
^21^ Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
^22^ Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.
## 3
Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem :
^2^ ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris.
^3^ Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
^4^ dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
^5^ Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo :
^6^ per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.
^7^ Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
^8^ Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
^9^ Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
^10^ Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.
^11^ Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
^12^ exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent ?
^13^ Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
^14^ Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace :
^15^ et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini : sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
^16^ sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
^17^ Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate :
^18^ crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.
This diff is collapsed.
# Epistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses Secunda {#ad_Thessalonicenses_II}
## 1
Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
^2^ Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
^3^ Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem :
^4^ ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
^5^ in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
^6^ Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant :
^7^ et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus,
^8^ in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
^9^ qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus :
^10^ cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
^11^ In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
^12^ ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
## 2
Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum :
^2^ ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
^3^ Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
^4^ qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
^5^ Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?
^6^ et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
^7^ Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
^8^ Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :
^9^ cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
^10^ et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
^11^ Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
^12^ ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
^13^ Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis :
^14^ in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.
^15^ Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
^16^ Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
^17^ exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
## 3
De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
^2^ et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
^3^ Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
^4^ Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
^5^ Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
^6^ Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
^7^ Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :
^8^ neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
^9^ Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
^10^ Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
^11^ Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
^12^ Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
^13^ Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
^14^ Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
^15^ et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
^16^ Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
^17^ Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
^18^ Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
# Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Secunda {#ad_Timotheum_II}
## 1
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,
^2^ Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
^3^ Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
^4^ desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
^5^ recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
^6^ Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.
^7^ Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
^8^ Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :
^9^ qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia.
^10^ Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :
^11^ in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.
^12^ Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
^13^ Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
^14^ Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
^15^ Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
^16^ Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
^17^ sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.
^18^ Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
## 2
Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :
^2^ et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
^3^ Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
^4^ Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
^5^ Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
^6^ Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
^7^ Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
^8^ Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
^9^ in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
^10^ Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
^11^ Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
^12^ si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
^13^ si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
^14^ Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
^15^ Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
^16^ Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
^17^ et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,
^18^ qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
^19^ Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
^20^ In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
^21^ Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
^22^ Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
^23^ Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.
^24^ Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
^25^ cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
^26^ et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
## 3
Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :
^2^ erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
^3^ sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
^4^ proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :
^5^ habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :
^6^ ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :
^7^ semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
^8^ Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
^9^ sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
^10^ Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
^11^ persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
^12^ Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
^13^ Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
^14^ Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :
^15^ et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
^16^ Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :
^17^ ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
## 4
Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :
^2^ prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
^3^ Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
^4^ et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
^5^ Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
^6^ Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
^7^ Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
^8^ In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.
Festina ad me venire cito.
^9^ Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :
^10^ Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
^11^ Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.
^12^ Tychicum autem misi Ephesum.
^13^ Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
^14^ Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :
^15^ quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
^16^ In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.
^17^ Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.
^18^ Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
^19^ Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
^20^ Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
^21^ Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
^22^ Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
# Epistola B. Joannis Apostoli Tertia {#Joannis_III}
## 1
Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
^2^ Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
^3^ Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.
^4^ Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
^5^ Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
^6^ qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
^7^ Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
^8^ Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
^9^ Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
^10^ propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
^11^ Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
^12^ Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
^13^ Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
^14^ Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
This source diff could not be displayed because it is too large. You can view the blob instead.
This source diff could not be displayed because it is too large. You can view the blob instead.
# Prophetia Abdiæ {#Abdias}
## 1
Visio Abdiæ.
Hæc dicit Dominus Deus ad Edom :\
Auditum audivimus a Domino,\
et legatum ad gentes misit :\
surgite, et consurgamus adversus eum in prælium.\
^2^ Ecce parvulum dedi te in gentibus :\
contemptibilis tu es valde.\
^3^ Superbia cordis tui extulit te,\
habitantem in scissuris petrarum,\
exaltantem solium tuum ;\
qui dicis in corde tuo :\
Quis detrahet me in terram ?\
^4^ Si exaltatus fueris ut aquila,\
et si inter sidera posueris nidum tuum,\
inde detraham te, dicit Dominus.\
^5^ Si fures introissent ad te,\
si latrones per noctem,\
quomodo conticuisses ?\
nonne furati essent sufficientia sibi ?\
Si vindemiatores introissent ad te,\
numquid saltem racemum reliquissent tibi ?\
^6^ Quomodo scrutati sunt Esau ;\
investigaverunt abscondita ejus ?\
^7^ Usque ad terminum emiserunt te :\
omnes viri fœderis tui illuserunt tibi :\
invaluerunt adversum te viri pacis tuæ,\
qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ;\
non est prudentia in eo.\
^8^ Numquid non in die illa, dicit Dominus,\
perdam sapientes de Idumæa,\
et prudentiam de monte Esau ?\
^9^ Et timebunt fortes tui a meridie,\
ut intereat vir de monte Esau.\
^10^ Propter interfectionem,\
et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob,\
operiet te confusio, et peribis in æternum.\
^11^ In die cum stares adversus eum,\
quando capiebant alieni exercitum ejus,\
et extranei ingrediebantur portas ejus,\
et super Jerusalem mittebant sortem,\
tu quoque eras quasi unus ex eis.\
^12^ Et non despicies in die fratris tui,\
in die peregrinationis ejus :\
et non lætaberis super filios Juda\
in die perditionis eorum :\
et non magnificabis os tuum\
in die angustiæ.\
^13^ Neque ingredieris portam populi mei\
in die ruinæ eorum ;\
neque despicies et tu in malis ejus\
in die vastitatis illius.\
Et non emitteris adversus exercitum ejus\
in die vastitatis illius,\
^14^ neque stabis in exitibus\
ut interficias eos qui fugerint,\
et non concludes reliquos ejus\
in die tribulationis.\
^15^ Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes :\
sicut fecisti, fiet tibi ;\
retributionem tuam convertet in caput tuum.\
^16^ Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum,\
bibent omnes gentes jugiter :\
et bibent, et absorbebunt,\
et erunt quasi non sint.
^17^ Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ;\
et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.\
^18^ Et erit domus Jacob ignis,\
et domus Joseph flamma,\
et domus Esau stipula :\
et succendentur in eis, et devorabunt eos,\
et non erunt reliquiæ domus Esau,\
quia Dominus locutus est.\
^19^ Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau,\
et qui in campestribus, Philisthiim :\
et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ,\
et Benjamin possidebit Galaad.\
^20^ Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël,\
omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam :\
et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est,\
possidebit civitates austri.\
^21^ Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau,\
et erit Domino regnum.
This diff is collapsed.
# Prophetia Aggæi {#Aggæus}
## 1
In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens :
^2^ Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Populus iste dicit : Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ.
^3^ Et factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens :
^4^ Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis,\
et domus ista deserta ?\
^5^ Et nunc hæc dicit Dominus exercituum :\
Ponite corda vestra super vias vestras.\
^6^ Seminastis multum, et intulistis parum ;\
comedistis, et non estis satiati ;\
bibistis, et non estis inebriati ;\
operuistis vos, et non estis calefacti ;\
et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.\
^7^ Hæc dicit Dominus exercituum :\
Ponite corda vestra super vias vestras ;\
^8^ ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum :\
et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.\
^9^ Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus ;\
et intulistis in domum, et exsufflavi illud :\
quam ob causam ? dicit Dominus exercituum :\
quia domus mea deserta est,\
et vos festinatis unusquisque in domum suam.\
^10^ Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem,\
et terra prohibita est ne daret germen suum :\
^11^ et vocavi siccitatem super terram, et super montes,\
et super triticum, et super vinum, et super oleum,\
et quæcumque profert humus,\
et super homines, et super jumenta,\
et super omnem laborem manuum.
^12^ Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiæ populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggæi prophetæ, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini.
^13^ Et dixit Aggæus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens : Ego vobiscum sum, dicit Dominus.
^14^ Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo : et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui.
## 2
In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.